PISCATORII Ludi

PISCATORII Ludi
PISCATORII Ludi
peragi Romae soliti 7. Id. Iunii, fiebant trans Tiberim quotnnis, ut Festus scribit, a Praetore urbano, pro Piscatoribus Tiberinis, quorum quaestus non in macellum pervenit, sed fere in aream Volcani, quod in genus pisciculorum vivorum daretur ei Deo, pro animis bumanis. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 10. In campo, Ovidio, Fastor. l. 6. v. 235.
Tertia post Nonas remorvêre Lycaona Phoebe
Fertur: et a tergo non habet Ursa metum.
Tunc ego me meini ludos in gramine Campi
Aspicere: et didici lubrice Tybri, tuos.
Festa dies illis, qui lina madentia ducunt,
Quique tegunt parvis aera recurva cibis, etc.
Alias Pan. Piscarterum quoque Numen fuit: unde in Graecorum Epigramm. nihil frequentius, quam facta huic Deo ab istiusmodi hominum genere vota, de quibus et Zosimus Thasius alicubi, πρὸς νηῷ Πανὸς ἔθεντο λίνα, ad templum Panis suspenderunt retia, felicis nempe capturae causâ. Apud Romanos Piscatores servi erant, qui piscabantur, memorati Scaevolae, leg. 27. ff. de instr. vel instrum. leg. Marciano leg. 65. ff. de eleg. 3. Ciceroni Officiorum, l. 3. etc. Hinc Valerinaus Imperator apud Treb. Pollionem, c. 14. Zosimioni, Procuratori Syriae, scribens, inter coetera, quae vult dari Claudio tunc Tribuno, memorat Venatores qui obsequantur duos, Carpentarium unum, curam Praetorii unum, aquarium unum, Piscatorem, unum, Dulciarium unum. Eorum tessera arundo fuit. Ovid. Metam. l. 14. v. 651.
Miles erat gladiô. Piscator arundine sumptâ.
Etiam Piscatui Praepositos habebant, quando togati illi Xerxes montium perforssores et populatores marium, Magistris et Nomenclatoribus, in piscium gratiam, carere noluerunt. Martialis, l. 10. Epigr. 30. v. 22.
Natat ad Magistrum delicata muraena:
Nomenclator mugilem citat notum,
Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
Vide Laur. Pignorium, Comm. de servis et supra halieuticum boletar: uti de Piscariis Legib. Atheniensium supra voce Opsonomi. De Venatione Piscaria supersunt Ἁλιευτικὰ Oppiani, sed ante eum multi de ea alii scripsêre: in his Leonodis Byzantius metrodori Byzantii, viri Piscatoriae rei intelligentissimi, filius, quem et ipsum de re Piscatoria scripsisse, auctor est Aelianus de Animal. l. 17. c. ult. Meminit et eius Eiusdem Oper. l. 12. c. 42. Item l. 2. c. 6. ubi historiolam affert, de Delphino et puero: item l. eiusdem c. 50. ubi
quiddam narrat de interitu miseri hominis, qui pastinacam piscem esset suffuratus. Quod ex eodem Leonide memorat Michael Apostolius, Cent. 19. Prov. 61. Etiam Tzetzes, Chil. 4. Histor. 128. quatuor istos coniungit, Aelianum, Oppianum, Leonidem et Timotheum Gazaeum, quos Animalium ait Historiam scripsisse Gerh. Ioh. Vossius de Philosophia c. 7. §. 9. De margaritarum, supra voce Margaritarii; de mugilum Piscatione, quam homines initâ cum delphinis societate obeunt, vide Plin. l. 9. c. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Piscatorii ludi — (röm. Ant.), zu Rom jährlich im Juni, jenseit des Tibris von dem Stadtprätor für die Tiberfischer gegebene Spiele …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vulcan (mythology) — Vulcan wearing the exomis (tunic) and pilos (conical hat), Roman bronze, c. 1st century AD Ancient Roman re …   Wikipedia

  • JUNIUS — I. JUNIUS Syllanus Cos. suffectus ex Kal. Maii, cum Messio Gallicano, Principatu Gordiani, vide Iul. Captiolin. in Maximinis: item in vocibus Caius, Decius, Marcus. II. JUNIUS sextus est in ordine mensium a iunioribus dictus. Ovid Fast. l. 6. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDUS, a LYDIS — qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Tiberinus — findet Romulus und Remus …   Deutsch Wikipedia

  • ТИБЕРИН —    • Tiberīnus,          бог реки Тибра. По преданию, Т. был царь албанский, сын Капета, и утонул в реке Албуле, получившей после этого название Тибр. Его причисляли как indigetem и genium к местным божествам (Ov. met. 14, 614 слл. Liv. 1, 3. Ov …   Реальный словарь классических древностей

  • Tiberīnus — Tiberīnus, nach altitalischer Sage Sohn des Capetus u. König von Alba Longa, welcher in dem Albula ertrank, worauf dieser Fluß den Namen Tiberis erhalten haben u. T. als Gott desselben angesehen worden sein soll. Er gehörte in der Römischen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • VULCAIN — VULCAI Dans la religion romaine, Volcanus est un dieu fort ancien, d’origine inconnue: pour certains, venu d’Ostie, il serait l’ancien dieu du Tibre; pour d’autres, ce serait un dieu méditerranéen entré dans la religion romaine par… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”